Lauda Sion Salvatórem, Lauda ducem et pastórem In hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude: Quia major omni laude, Nec laudáre súfficis.
Laudis thema speciális Panis vivus et vitális, Hódie propónitur.
Quem in sacrae mensa coenae Turbae fratrum duodénae Datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra, Sit jucúnda, sit decóra Mentis jubilátio.
In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novae legis Phase vetus términat.
Quod in coena Christus gessit, Faciéndum hoc expréssit In sui memóriam.
Docti sacris institútis, Panem, vinum in salútis Consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis, Quod in carnem transit panis, Et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides, Animósa firmat fides, Praeter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus, Signis tantum, et non rebus, Latent res exímiae.
Caro cibus, sanguis potus: Manet tamen Christus totus Sub utráque spécie.
A suménte non concísus, Non confráctus, non divísus: Integer accípitur.
Sumit unus, sumunt mille: Quantum isti, tantum ille: Nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali: Sorte tamen inaequáli, Vitae vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis: Vide paris sumptiónis Quam sit dispar éxitus!
Minrebroederstraat 21, 3512 GS Utrecht
+31 (0)30 - 2313 217
mail@sintwillibrordkerk.nl
+31 (0)30 - 2313 217